

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 20: Versus 4
Currebant autem.Joannes significat Synagogam, quae prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quae cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judaea in fine intrabit.